Rozmiar: 15909 bajtów

- 18 -

1316. Juli 19.

In nomine patris et filij et Spiritus sancti amen. Condicio rerum mutabilium hoc requirit, ut quanto res fuerit fragilior, tanto ad conservacionem eius maior labor et cura est propensior adhibenda. Cum itaque fama virginei pudoris plurimum sit tenera, ut lesa quam modicum ulterius nequeat reformari, Proinde ego Hymramus duas filias meas materna sollicitudine destitutas de consilio amicorum et de assensu ipsarum ad monasterium tradidi in Rathibor, et cum eis dedi mediam villam que vulgariter Bogunice nuncupatur, et eam coram Inclito principe domino duce Lestcone sororibus prenominati monasterij resignavi, ita tamen quod filie mee in dicta medietate ville possint construere de sumptibus sibi appropriatis duas piscinas et utilitates earum percipere tempore vite ipsarum, et pro necessitatibus suis specialibus convertere, de quibus eis provisum non fuerit de communi; et hee piscine post decessum earum cum suis utilitatibus ad prefatum monasterium pertinebunt Pro filio autem meo Ottone promitto quod sorores eiusdem monasterij in predicte hereditatis possessione in nullo penitus debeat molestare, nec pretereundum est quod villa predicta Bogunice strata publica que ducit de Rathibor versus Rudam claustrum, dirimitur ac dividitur, partique alteri ut equalitas in divisione servaretur addita est taberna, parti vero superiori que in ea fuit, additum est molendinum, et sic una pars alteri in nullo debet preiudicium generare, ut nec ista aliam tabernam nec illa aliud possit construere molendinum. Ad evidenciam autem predictorum sigillum meum duxi presentibus apponendum. Datum Anno domini M°. ccc°. xvj°. quarto decimo kal. Augusti, presente domino Martino iudice terre, et Martino dicto Tuncynone et Nicolao Ceciradi.
In nomine patris et filij et spiritus sancti amen. Favore pacis et iusticie et pijs precibus sororum Rathiborienisium ordinis beati Dominici inclinati, Nos Lestco dei gracia dux Rathiboriensis collacionem et resignacionem medietatis ville Bogunich (Boguniz), quam fecit Hymramus eoram nobis sororibus supradictis, admittimus et ratam habemus et presenti scripto confirmamus perpetuo valituram. Ad evidenciam autem et munimen omnium premissorum sigillum nostrum de mandato nostro presentibus est appensum. Datum ut supra presentibus testibus suprascriptis.

Zwei gleichlautende Exemplare. Anhangend das grosse Siegel des Herzogs Lestco, ohne Rucksiegel, und das dreieckige des Hymram, worauf ein Pferd mit der Umschrift; S. YMMERAMI. DE. HIRSCHONOVIZ. (Der erste Buchstabe des letzten Namens ist undeutlich.) Beide an rothen Seidenfaden; an dem andern Exemplar das herzogliche an violetten Faden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów